monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 67
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXVI. IN FESTO SS. PETRI ET PAULI SERMO PRIMUS. <<<     >>> LXVIII. IN FESTO S. PETRI APOSTOLI SERMO TERTIUS.

LXVII. IN FESTO SS. PETRI ET PAULI SERMO SECUNDUS.

1  « Fac tibi duas tubas ductiles argenteas ad convocandum populum (Num. X, 2). 2  » Magna est, domini mei et fratres, diei huius solemnitas; magna est hodierna celebritas, in qua Petri et Pauli passionem recolit Ecclesia. 3  Post Domini nostri solemnitatem et beatae Virginis iure praefertur aliis haec solemnitas quam nobis facit Petri apostolorum principis in cruce extensio, et Pauli, qui vas electionis est, decollatio. 4  Alii claves regni coelorum leguntur commissae, qui propter fidei constantiam a Domino audire meruit: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). 5  » Et iterum: « Petre, amas me? pasce oves meas (Ioan. XXI, 17). 6  » Alteri post gloriosam Domini ascensionem, revelata est gloria Domini, quae ipsum sic totum illustravit, quod eum strenuum domus Domini speculatorem ordinavit. 7  Hic idem ait: « Novissime autem tanquam abortivo visus est et mihi Dominus (I Cor. XV, 8). 8  » Petro commissum est Evangelium circumcisionis; Paulo praeputium. 9  Petrus factus est praedicator Iudaeorum; Paulus errantis gentilitatis pius ad vitam exstitit revocator. 10  Hi sunt fidei nostrae fundamentum, sanctae Ecclesiae sustentamentum. 11  Horum eruditionibus in structura firma consistit Ecclesia. 12  Horum sonus tanquam tubae clangor exivit in omnem terram; horum doctrina fulget Ecclesia ut sole luna. 13  Fides crevit Petro doctore. 14  Iudaea etiam in parte Christum cognovit; Paulo docente, gentilitas a squalore infidelitatis in lucem veritatis prodiit. 15  Unde idem ait: « Qui operatus est Petro in apostolatum, operatus est et mihi inter gentes (Galat. II, 8). 16  » Bene istis convenit, quod in libro Numeri Moysi dictum est: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles ad convocandum populum. 17  Considerandum ergo a quo tubae istae factae sunt, et quomodo, et ad quem usum. 18  Ad populum Dei scilicet convocandum. 19  Tubae istae significant sanctos praedicatores, eos siquidem quorum est hodierna festivitas, et hi non meritis propriis ad praedicationem sunt electi, sed virtute ex alto induti, a Moyse, id est a Domino Iesu praedicatores sunt constituti. 20  Unde bene dicitur: Fac tibi duas tubas. 21  llas tubas Moyses, id est Christus, facit, et sibi, id est ad suum honorem, ut eis longe lateque clangentibus haeredes habeat, quibus aeternae iucunditatis largiatur benedictionem. 22  Et cum in multis Moyses Dominum designet, spiritualiter ipsius nominis interpretatione, ipsum potest designare; interpretatur enim Moyses ab aqua sumptus. 23  Et noster Moyses, id est Christus, ab aqua sumitur, dum a sacrae Scripturae intelligentia ad ipsum cognoscendum homo sublimatur. 24  Nec incongrue Scripturam aquae comparamus, quae tanquam aqua lavat, reficit et refrigerat nos. 25  Lavat dum ea quibus animi sordes absterguntur, iugiter nobis insinuat; nos etiam lavat, dum ne quid in nobis intersum remaneat, clamat: « Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum coelorum (Matth. III, 2). 26  » Et iterum: « Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccle. III, 33). 27  » Nos reficit, dum quod praemii in coelestibus exspectamus, nos oblivisci non sinit. 28  Nos sustentat in via, dum mentibus nostris imprimit quibus donariis donandi simus in patria, ut est illud: « Fulgebunt iusti, et tanquam scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). 29  » Nos refrigerat, dum exemplis sanctorum nos in nobis exstinguere monet vitiorum incitamenta. 30  Moyses ab aquis assumptus, a filia Pharaonis est nutritus. 31  Sic Iesus Christus, dum a fideli anima suscipitur, ipsam nutrit, et in ea nutritur. 32  Haec prius infidelitati subiecta, tali suscepto habitatore, exsultat ad fidem intrans, infidelitate abiecta. 33  In hac Deus crescit, dum de die in diem magis ac magis in eius amorem in omnis anima inardescit. 34  Qui enim immensus, et ubique totus non in se potest crescere, sed in nobis maior potest esse. 35  Ad clangorem tubarum ceciderunt muri Iericho. 36  Iericho enim interpretatur luna, et significat hunc mundum, qui semper est in defectu, nunquam in eodem statu permanet. 37  « Praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII, 51). 38  » In aliis oritur, et in aliis moritur. 39  Septem muri Iericho septem sunt principalia vitia, quae clangentibus tubis, id est praedicatoribus sanctis, in pluribus sunt exstincta. 40  Hi muri septimo clangore penitus concident. 41  In mundi enim fine, sive in extremo examine, sic tollentur vitia, quod de caetero nullum movebunt. 42  De his tubis etiam legitur, quod Gedeon Madianitas expugnaturus, tubas accepit, cum tubis lagunculas, in lagunculis laternas. 43  Mirabilis hic modus pugnandi cum hostibus. 44  Pugna indicitur, et neglectis armis bellicis, tubae, lagunculae et lampades accipiuntur. 45  Mirabilis haec pugna, mirabilior quae hanc pugnam sequitur victoria. 46  Nulla coruscant arma, et hostes fugantur, sine armis armati subiugantur inermibus, Gedeon contra Madianitas contrivit. 47  Gedeon interpretatur circuiens munitio, et significat Christum, qui in utero virginali consistens, coelum et terram circuivit. 48  Sic in Virgine fuit, quod in coelo non defuit. 49  Madianita interpretatur circuiens munitio, et significat Christum, qui in utero virginali consistens, in desperationem decidunt, et dum de salute diffidunt, a malo in peius. 50  Tales Gedeon, id est Deus, insequitur et vincit tubarum clangore, lagenarum confractione, et lampadarum expositione. 51  Sancti enim praedicatores, dum lagenas confringunt, id est dum corpora cruciatibus exponunt, exerunt lampades, quibus resistentes vincunt. 52  Gloriosa enim mirabilia quae in eorum sequuntur passione, multos converti faciunt, ad fidem vocant, et, ut in fide firmi sint, corroborant. 53  Istae sunt tubae ductiles argenteae, quae per crebras mundi tunsiones, per multas passionum amaritudines, quo plus tunduntur, eo magis in Dei dilectionem extenduntur. 54  Hae tubae argenteae sunt; doctores enim in divinis eloquiis debent esse instructi, ne ad docendum quod fieri volunt inveniantur indocti. 55  Unde illud: « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. II, 7). 56  » Tales tubae ductiles et argenteae ad hunc usum sunt ut convocent populum Dei. 57  Sancti enim praedicatores ad hoc studere debent, ut ad fidei unitatem convocent dispersos. 58  Et notandum quod in lege veteri, tubae illae, quae spiritualium tubarum figurae erant, ad haec quatuor constitutae sunt; ut populum ad bellum, ad progrediendum, ad epulum, et ad festum convocarent. 59  Similiter et nostrae tubae ad bellum nos vocant, dum monent ut in virtutibus progrediamur; ad epulum nos vocant, dum qua religione, qua mentis puritate ad mensam Domini sit accedendum, verbo docent, monstrant exemplo. 60  Ad festum nos vocant, dum qualiter festivitatibus temporalibus interesse debemus, docent, quibus ita devote interesse debemus, ut festivitatibus angelorum adesse mereamur. 61  Quod nobis praestare dignetur qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 62  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXVI. IN FESTO SS. PETRI ET PAULI SERMO PRIMUS. <<<     >>> LXVIII. IN FESTO S. PETRI APOSTOLI SERMO TERTIUS.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 67